|
[1]Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum. |
[No book] |
[2]Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, |
[No book] |
[3]qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: |
[No book] |
[4]quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: |
[No book] |
[5]et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. |
[No book] |
[6]Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: |
[No book] |
[7]et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas. |
[No book] |
[8]Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. |
[No book] |
[9]Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. |
[No book] |
[10]Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. |
[No book] |
[11]Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. |
[No book] |
[12]Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus. |
[No book] |
[13]Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari. |
[No book] |
[14]Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum: |
[No book] |
[15]et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. |
[No book] |
[16]Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. |
[No book] |
[17]Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum. |
[No book] |
[18]Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, |
[No book] |
[19]et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui. |
[No book] |
[20]Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. |
[No book] |
[21]Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. |
[No book] |
[22]Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus, |
[No book] |
[23]et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat. |
[No book] |
[24]Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. |
[No book] |
[25]Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, |
[No book] |
[26]et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat: |
[No book] |
[27]cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus: |
[No book] |
[28]dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. |
[No book] |
[29]Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. |
[No book] |
[30]Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? |
[No book] |
[31]Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit? |
[No book] |
[32]Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. |
[No book] |
[33]Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem. |
[No book] |
[34]Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. |
[No book] |
[35]Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagago, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum? |
[No book] |
[36]Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede. |
[No book] |
[37]Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi. |
[No book] |
[38]Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum. |
[No book] |
[39]Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit. |
[No book] |
[40]Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens. |
[No book] |
[41]Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. |
[No book] |
[42]Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. |
[No book] |
[43]Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare. |
[No book] |