«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Second Book of Clement
2Clem
[1]Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. [No book]
[2]Et vestimenta ejus facta sunt splendentia, et candida nimis velut nix, qualia fullo non potest super terram candida facere. [No book]
[3]Et apparuit illis Elias cum Moyse: et erant loquentes cum Jesu. [No book]
[4]Et respondens Petrus, ait Jesu: Rabbi, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, tibi unum, et Moysi unum, et Eliæ unum. [No book]
[5]Non enim sciebat quid diceret: erant enim timore exterriti. [No book]
[6]Et facta est nubes obumbrans eos: et venit vox de nube, dicens: Hic est Filius meus carissimus: audite illum. [No book]
[7]Et statim circumspicientes, neminem amplius viderunt, nisi Jesum tantum secum. [No book]
[8]Et descendentibus illis de monte, præcepit illis ne cuiquam quæ vidissent, narrarent: nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit. [No book]
[9]Et verbum continuerunt apud se: conquirentes quid esset, cum a mortuis resurrexerit. [No book]
[10]Et interrogabant eum, dicentes: Quid ergo dicunt pharisæi et scribæ, quia Eliam oportet venire primum? [No book]
[11]Qui respondens, ait illis: Elias cum venerit primo, restituet omnia: et quomodo scriptum est in Filium hominis, ut multa patiatur et contemnatur. [No book]
[12]Sed dico vobis quia et Elias venit (et fecerunt illi quæcumque voluerunt) sicut scriptum est de eo. [No book]
[13]Et veniens ad discipulos suos, vidit turbam magnam circa eos, et scribas conquirentes cum illis. [No book]
[14]Et confestim omnis populus videns Jesum, stupefactus est, et expaverunt, et accurrentes salutabant eum. [No book]
[15]Et interrogavit eos: Quid inter vos conquiritis? [No book]
[16]Et respondens unus de turba, dixit: Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum: [No book]
[17]qui ubicumque eum apprehenderit, allidit illum, et spumat, et stridet dentibus, et arescit: et dixi discipulis tuis ut ejicerent illum, et non potuerunt. [No book]
[18]Qui respondens eis, dixit: O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? quamdiu vos patiar? afferte illum ad me. [No book]
[19]Et attulerunt eum. Et cum vidisset eum, statim spiritus conturbavit illum: et elisus in terram, volutabatur spumans. [No book]
[20]Et interrogavit patrem ejus: Quantum temporis est ex quo ei hoc accidit? At ille ait: Ab infantia: [No book]
[21]et frequenter eum in ignem, et in aquas misit ut eum perderet: sed si quid potes, adjuva nos, misertus nostri. [No book]
[22]Jesus autem ait illi: Si potes credere, omnia possibilia sunt credenti. [No book]
[23]Et continuo exclamans pater pueri, cum lacrimis aiebat: Credo, Domine; adjuva incredulitatem meam. [No book]
[24]Et cum videret Jesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo, dicens illi: Surde et mute spiritus, ego præcipio tibi, exi ab eo: et amplius ne introëas in eum. [No book]
[25]Et exclamans, et multum discerpens eum, exiit ab eo, et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: Quia mortuus est. [No book]
[26]Jesus autem tenens manum ejus elevavit eum, et surrexit. [No book]
[27]Et cum introisset in domum, discipuli ejus secreto interrogabant eum: Quare nos non potuimus ejicere eum? [No book]
[28]Et dixit illis: Hoc genus in nullo potest exire, nisi in oratione et jejunio. [No book]
[29]Et inde profecti prætergrediebantur Galilæam: nec volebat quemquam scire. [No book]
[30]Docebat autem discipulos suos, et dicebat illis: Quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum, et occident eum, et occisus tertia die resurget. [No book]
[31]At illi ignorabant verbum: et timebant interrogare eum. [No book]
[32]Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi essent, interrogabat eos: Quid in via tractabatis? [No book]
[33]At illi tacebant: siquidem in via inter se disputaverunt: quis eorum major esset. [No book]
[34]Et residens vocavit duodecim, et ait illis: Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister. [No book]
[35]Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum: quem cum complexus esset, ait illis: [No book]
[36]Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit: et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me. [No book]
[37]Respondit illi Joannes, dicens: Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum. [No book]
[38]Jesus autem ait: Nolite prohibere eum: nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me: [No book]
[39]qui enim non est adversum vos, pro vobis est. [No book]
[40]Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis: amen dico vobis, non perdet mercedem suam. [No book]
[41]Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me: bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus, et in mare mitteretur. [No book]
[42]Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inextinguibilem, [No book]
[43]ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [No book]
[44]Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam æternam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis, [No book]
[45]ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [No book]
[46]Quod si oculus tuus scandalizat te, ejice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis, [No book]
[47]ubi vermis eorum non moritur, et ignis non extinguitur. [No book]
[48]Omnis enim igne salietur, et omnis victima sale salietur. [No book]
[49]Bonum est sal: quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal, et pacem habete inter vos. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top