|
[1]Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum: |
[No book] |
[2]et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol: vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix. |
[No book] |
[3]Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes. |
[No book] |
[4]Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum: Domine, bonum est nos hic esse: si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum. |
[No book] |
[5]Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: ipsum audite. |
[No book] |
[6]Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde. |
[No book] |
[7]Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere. |
[No book] |
[8]Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum. |
[No book] |
[9]Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat. |
[No book] |
[10]Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes: Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire? |
[No book] |
[11]At ille respondens, ait eis: Elias quidem venturus est, et restituet omnia. |
[No book] |
[12]Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis. |
[No book] |
[13]Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis. |
[No book] |
[14]Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens: Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur: nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam. |
[No book] |
[15]Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum. |
[No book] |
[16]Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me. |
[No book] |
[17]Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora. |
[No book] |
[18]Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt: Quare nos non potuimus ejicere illum? |
[No book] |
[19]Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. |
[No book] |
[20]Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium. |
[No book] |
[21]Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum: |
[No book] |
[22]et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer. |
[No book] |
[23]Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei: Magister vester non solvit didrachma? |
[No book] |
[24]Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis? |
[No book] |
[25]Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii. |
[No book] |
[26]Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum: et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle: et aperto ore ejus, invenies staterem: illum sumens, da eis pro me et te. |
[No book] |