|
[No book] |
[1]In illa hora accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis, putas, major est in regno cælorum? |
[No book] |
[2]Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum, |
[No book] |
[3]et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. |
[No book] |
[4]Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. |
[No book] |
[5]Et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit: |
[No book] |
[6]qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. |
[No book] |
[7]Væ mundo a scandalis ! Necesse est enim ut veniant scandala: verumtamen væ homini illi, per quem scandalum venit. |
[No book] |
[8]Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. |
[No book] |
[9]Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. |
[No book] |
[10]Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est. |
[No book] |
[11]Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. |
[No book] |
[12]Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? |
[No book] |
[13]Et si contigerit ut inveniat eam: amen dico vobis, quia gaudet super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. |
[No book] |
[14]Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. |
[No book] |
[15]Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. |
[No book] |
[16]Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. |
[No book] |
[17]Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. |
[No book] |
[18]Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo: et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo. |
[No book] |
[19]Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. |
[No book] |
[20]Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. |
[No book] |
[21]Tunc accedens Petrus ad eum, dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? |
[No book] |
[22]Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies. |
[No book] |
[23]Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. |
[No book] |
[24]Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. |
[No book] |
[25]Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. |
[No book] |
[26]Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
[No book] |
[27]Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei. |
[No book] |
[28]Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios: et tenens suffocavit eum, dicens: Redde quod debes. |
[No book] |
[29]Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. |
[No book] |
[30]Ille autem noluit: sed abiit, et misit eum in carcerem donec redderet debitum. |
[No book] |
[31]Videntes autem conservi ejus quæ fiebant, contristati sunt valde: et venerunt, et narraverunt domino suo omnia quæ facta fuerant. |
[No book] |
[32]Tunc vocavit illum dominus suus: et ait illi: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi quoniam rogasti me: |
[No book] |
[33]nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? |
[No book] |
[34]Et iratus dominus ejus tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. |
[No book] |
[35]Sic et Pater meus cælestis faciet vobis, si non remiseritis unusquisque fratri suo de cordibus vestris. |