«
Westminster Leningrad Codex
WLC
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Simile est regnum cælorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
[No book] [2]Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
[No book] [3]Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
[No book] [4]et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod justum fuerit dabo vobis.
[No book] [5]Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
[No book] [6]Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
[No book] [7]Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
[No book] [8]Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
[No book] [9]Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
[No book] [10]Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
[No book] [11]Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
[No book] [12]dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
[No book] [13]At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi injuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
[No book] [14]Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
[No book] [15]Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
[No book] [16]Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
[No book] [17]Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
[No book] [18]Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
[No book] [19]et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
[No book] [20]Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
[No book] [21]Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
[No book] [22]Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
[No book] [23]Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
[No book] [24]Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
[No book] [25]Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
[No book] [26]Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister:
[No book] [27]et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
[No book] [28]Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
[No book] [29]Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
[No book] [30]et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
[No book] [31]Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
[No book] [32]Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
[No book] [33]Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
[No book] [34]Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
Source: unbound.biola.edu

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top