[1]Et respondens Jesus, dixit iterum in parabolis eis, dicens:
[2]Simile factum est regnum cælorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
[3]Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
[4]Iterum misit alios servos, dicens: Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata: venite ad nuptias.
[5]Illi autem neglexerunt: et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam:
[6]reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
[7]Rex autem cum audisset, iratus est: et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.
[8]Tunc ait servis suis: Nuptiæ quidem paratæ sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni:
[9]ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias.
[10]Et egressi servi ejus in vias, congregaverunt omnes quos invenerunt, malos et bonos: et impletæ sunt nuptiæ discumbentium.
[11]Intravit autem rex ut viderent discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali.
[12]Et ait illi: Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem? At ille obmutavit.
[13]Tunc dicit rex ministris: Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.
[14]Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
[15]Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
[16]Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes: Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo: non enim respicis personam hominum:
[17]dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non?
[18]Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait: Quid me tentatis hypocritæ?
[19]Ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.
[20]Et ait illis Jesus: Cujus est imago hæc, et superscriptio?
[21]Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo.
[22]Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.
[23]In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem: et interrogaverunt eum,
[24]dicentes: Magister, Moyses dixit: Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.
[25]Erant autem apud nos septem fratres: et primus, uxore ducta, defunctus est: et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.
[26]Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.
[27]Novissime autem omnium et mulier defuncta est.
[28]In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor? omnes enim habuerunt eam.
[29]Respondens autem Jesus, ait illis: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.
[30]In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo.
[31]De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis:
[32]Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium.
[33]Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.
[34]Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum:
[35]et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum:
[36]Magister, quod est mandatum magnum in lege?
[37]Ait illi Jesus: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
[38]Hoc est maximum, et primum mandatum.
[39]Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
[40]In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
[41]Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
[42]dicens: Quid vobis videtur de Christo? cujus filius est? Dicunt ei: David.
[43]Ait illis: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens:
[44]Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum?
[45]Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est?
[46]Et nemo poterat ei respondere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.
|