[1]Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.
[2]Ipse autem respondens dixit illis: Videtis hæc omnia? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.
[3]Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi?
[4]Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
[5]multi enim venient in nomine meo, dicentes: Ego sum Christus: et multos seducent.
[6]Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
[7]consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca:
[8]hæc autem omnia initia sunt dolorum.
[9]Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.
[10]Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.
[11]Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.
[12]Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum:
[13]qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
[14]Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio.
[15]Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat:
[16]tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes:
[17]et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua:
[18]et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
[19]Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
[20]Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato:
[21]erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
[22]Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro: sed propter electos breviabuntur dies illi.
[23]Tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolite credere.
[24]Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ: et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
[25]Ecce prædixi vobis.
[26]Si ergo dixerint vobis: Ecce in deserto est, nolite exire; Ecce in penetralibus, nolite credere.
[27]Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem: ita erit et adventus Filii hominis.
[28]Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
[29]Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur:
[30]et tunc parebit signum Filii hominis in cælo: et tunc plangent omnes tribus terræ: et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
[31]Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
[32]Ab arbore autem fici discite parabolam: cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas:
[33]ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
[34]Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
[35]Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
[36]De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
[37]Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis:
[38]sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
[39]et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes: ita erit et adventus Filii hominis.
[40]Tunc duo erunt in agro: unus assumetur, et unus relinquetur.
[41]Duæ molentes in mola: una assumetur, et una relinquetur.
[42]Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.
[43]Illud autem scitote, quoniam si sciret paterfamilias qua hora fur venturus esset, vigilaret utique, et non sineret perfodi domum suam.
[44]Ideo et vos estote parati: quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
[45]Quis, putas, est fidelis servus, et prudens, quem constituit dominus suus super familiam suam ut det illis cibum in tempore?
[46]Beatus ille servus, quem cum venerit dominus ejus, invenerit sic facientem.
[47]Amen dico vobis, quoniam super omnia bona sua constituet eum.
[48]Si autem dixerit malus servus ille in corde suo: Moram fecit dominus meus venire:
[49]et cœperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriosis:
[50]veniet dominus servi illius in die qua non sperat, et hora qua ignorat:
[51]et dividet eum, partemque ejus ponet cum hypocritis: illic erit fletus et stridor dentium.
|