«
The Book of Enoch (1917)
1Eno(Cha)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
[No book] [2]Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes:
[No book] [3]sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum:
[No book] [4]prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
[No book] [5]Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
[No book] [6]Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
[No book] [7]Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
[No book] [8]Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
[No book] [9]Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
[No book] [10]Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
[No book] [11]Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis.
[No book] [12]At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos.
[No book] [13]Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam.
[No book] [14]Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua.
[No book] [15]Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim.
[No book] [16]Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque.
[No book] [17]Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo.
[No book] [18]Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui.
[No book] [19]Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis.
[No book] [20]Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum.
[No book] [21]Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
[No book] [22]Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum.
[No book] [23]Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui.
[No book] [24]Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti:
[No book] [25]et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
[No book] [26]Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi:
[No book] [27]oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.
[No book] [28]Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta:
[No book] [29]omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.
[No book] [30]Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium.
[No book] [31]Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ:
[No book] [32]et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis:
[No book] [33]et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.
[No book] [34]Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
[No book] [35]esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me:
[No book] [36]nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me.
[No book] [37]Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum?
[No book] [38]quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te?
[No book] [39]aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te?
[No book] [40]Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis.
[No book] [41]Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus:
[No book] [42]esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum:
[No book] [43]hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me.
[No book] [44]Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi?
[No book] [45]Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis.
[No book] [46]Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam.
Legend
[Gg: Text found only in Greek Akhmim]]
[E: Text found only in Ethiopic]]
<Restored text>
[Interpolation or note]
(Editor's addition or note)
Translation: R. H. Charles, D. Litt., D.D. (1917)
Source: sacred-texts.com
Source: unbound.biola.edu
Top