|
[1]Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus: quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ. |
[No book] |
[2]Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes: |
[No book] |
[3]sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum: |
[No book] |
[4]prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus. |
[No book] |
[5]Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt. |
[No book] |
[6]Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, exite obviam ei. |
[No book] |
[7]Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas. |
[No book] |
[8]Fatuæ autem sapientibus dixerunt: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur. |
[No book] |
[9]Responderunt prudentes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. |
[No book] |
[10]Dum autem irent emere, venit sponsus: et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua. |
[No book] |
[11]Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. |
[No book] |
[12]At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos. |
[No book] |
[13]Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. |
[No book] |
[14]Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis bona sua. |
[No book] |
[15]Et uni dedit quinque talenta, alii autem duo, alii vero unum, unicuique secundum propriam virtutem: et profectus est statim. |
[No book] |
[16]Abiit autem qui quinque talenta acceperat, et operatus est in eis, et lucratus est alia quinque. |
[No book] |
[17]Similiter et qui duo acceperat, lucratus est alia duo. |
[No book] |
[18]Qui autem unum acceperat, abiens fodit in terram, et abscondit pecuniam domini sui. |
[No book] |
[19]Post multum vero temporis venit dominus servorum illorum, et posuit rationem cum eis. |
[No book] |
[20]Et accedens qui quinque talenta acceperat, obtulit alia quinque talenta, dicens: Domine, quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. |
[No book] |
[21]Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. |
[No book] |
[22]Accessit autem et qui duo talenta acceperat, et ait: Domine, duo talenta tradidisti mihi, ecce alia duo lucratus sum. |
[No book] |
[23]Ait illi dominus ejus: Euge serve bone, et fidelis: quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam; intra in gaudium domini tui. |
[No book] |
[24]Accedens autem et qui unum talentum acceperat, ait: Domine, scio quia homo durus es; metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti: |
[No book] |
[25]et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est. |
[No book] |
[26]Respondens autem dominus ejus, dixit ei: Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi: |
[No book] |
[27]oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura. |
[No book] |
[28]Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta: |
[No book] |
[29]omni enim habenti dabitur, et abundabit: ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo. |
[No book] |
[30]Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores: illic erit fletus, et stridor dentium. |
[No book] |
[31]Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ: |
[No book] |
[32]et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis: |
[No book] |
[33]et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris. |
[No book] |
[34]Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: |
[No book] |
[35]esurivi enim, et dedistis mihi manducare: sitivi, et dedistis mihi bibere: hospes eram, et collegistis me: |
[No book] |
[36]nudus, et cooperuistis me: infirmus, et visitastis me: in carcere eram, et venistis ad me. |
[No book] |
[37]Tunc respondebunt ei justi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te: sitientem, et dedimus tibi potum? |
[No book] |
[38]quando autem te vidimus hospitem, et collegimus te: aut nudum, et cooperuimus te? |
[No book] |
[39]aut quando te vidimus infirmum, aut in carcere, et venimus ad te? |
[No book] |
[40]Et respondens rex, dicet illis: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. |
[No book] |
[41]Tunc dicet et his qui a sinistris erunt: Discedite a me maledicti in ignem æternum, qui paratus est diabolo, et angelis ejus: |
[No book] |
[42]esurivi enim, et non dedistis mihi manducare: sitivi, et non desistis mihi potum: |
[No book] |
[43]hospes eram, et non collegistis me: nudus, et non cooperuistis me: infirmus, et in carcere, et non visitastis me. |
[No book] |
[44]Tunc respondebunt ei et ipsi, dicentes: Domine, quando te vidimus esurientem, aut sitientem, aut hospitem, aut nudum, aut infirmum, aut in carcere, et non ministravimus tibi? |
[No book] |
[45]Tunc respondebit illis, dicens: Amen dico vobis: Quamdiu non fecistis uni de minoribus his, nec mihi fecistis. |
[No book] |
[46]Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. |
[No book] |