«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Epistle of Polycarp to the Church at Phillipians
PolyPhl
[1]Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. [No book]
[2]Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. [No book]
[3]Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, [No book]
[4]dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. [No book]
[5]Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. [No book]
[6]Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est. [No book]
[7]Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. [No book]
[8]Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. [No book]
[9]Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël: [No book]
[10]et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. [No book]
[11]Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis. [No book]
[12]Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. [No book]
[13]Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? [No book]
[14]Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. [No book]
[15]Per diem autem solemnem consueverat præses populi dimittere unum vinctum, quem voluissent: [No book]
[16]habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas. [No book]
[17]Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus? [No book]
[18]Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. [No book]
[19]Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum. [No book]
[20]Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. [No book]
[21]Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam. [No book]
[22]Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus? [No book]
[23]Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. [No book]
[24]Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis. [No book]
[25]Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. [No book]
[26]Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. [No book]
[27]Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: [No book]
[28]et exeuntes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, [No book]
[29]et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. [No book]
[30]Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. [No book]
[31]Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. [No book]
[32]Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. [No book]
[33]Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus. [No book]
[34]Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere. [No book]
[35]Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. [No book]
[36]Et sedentes servabant eum. [No book]
[37]Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum. [No book]
[38]Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris. [No book]
[39]Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua, [No book]
[40]et dicentes: Vah qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce. [No book]
[41]Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: [No book]
[42]Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei: [No book]
[43]confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. [No book]
[44]Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei. [No book]
[45]A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. [No book]
[46]Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? [No book]
[47]Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste. [No book]
[48]Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. [No book]
[49]Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum. [No book]
[50]Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. [No book]
[51]Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, [No book]
[52]et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. [No book]
[53]Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. [No book]
[54]Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. [No book]
[55]Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei: [No book]
[56]inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. [No book]
[57]Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: [No book]
[58]hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. [No book]
[59]Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda, [No book]
[60]et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. [No book]
[61]Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. [No book]
[62]Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, [No book]
[63]dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. [No book]
[64]Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. [No book]
[65]Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. [No book]
[66]Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top