[1]Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
[2]Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
[3]erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
[4]Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
[5]Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
[6]Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
[7]Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
[8]Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
[9]Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
[10]Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
[11]Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
[12]Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
[13]dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
[14]Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
[15]At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
[16]Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi consituerat illis Jesus.
[17]Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
[18]Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
[19]euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
[20]docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
|