[1]Nolite judicare, ut non judicemini.
[2]In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.
[3]Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides?
[4]aut quomodo dicis fratris tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?
[5]Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.
[6]Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.
[7]Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.
[8]Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.
[9]Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?
[10]aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?
[11]Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?
[12]Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
[13]Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.
[14]Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam !
[15]Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces:
[16]a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinas uvas, aut de tribulis ficus?
[17]Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.
[18]Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.
[19]Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
[20]Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.
[21]Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.
[22]Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?
[23]Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.
[24]Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,
[25]et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.
[26]Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam:
[27]et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna.
[28]Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.
[29]Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.
|