«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Westminster Leningrad Codex
WLC
[1]Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ: [No book]
[2]et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. [No book]
[3]Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo. Mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. [No book]
[4]Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis. [No book]
[5]Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, [No book]
[6]et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. [No book]
[7]Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum. [No book]
[8]Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. [No book]
[9]Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit. [No book]
[10]Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. [No book]
[11]Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum: [No book]
[12]filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. [No book]
[13]Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. [No book]
[14]Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem: [No book]
[15]et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis. [No book]
[16]Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit: [No book]
[17]ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit. [No book]
[18]Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum. [No book]
[19]Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. [No book]
[20]Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. [No book]
[21]Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patream meum. [No book]
[22]Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos. [No book]
[23]Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus: [No book]
[24]et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus, ipse vero dormiebat. [No book]
[25]Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos, perimus. [No book]
[26]Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna. [No book]
[27]Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei? [No book]
[28]Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam. [No book]
[29]Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? [No book]
[30]Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. [No book]
[31]Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum. [No book]
[32]Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. [No book]
[33]Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. [No book]
[34]Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu

See information...
Top