«
Peshitta NT (Murdock, 1852)
PesNT(Mur)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus.
[No book] [2]Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem.
[No book] [3]Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis.
[No book] [4]Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares,
[No book] [5]Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis:
[No book] [6]omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes.
[No book] [7]Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
[No book] [8]et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo,
[No book] [9]et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus.
[No book] [10]Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin,
[No book] [11]Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
[No book] [12]et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ,
[No book] [13]et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer,
[No book] [14]et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium.
[No book] [15]Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni,
[No book] [16]et Sabathai et Jozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum.
[No book] [17]Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun:
[No book] [18]omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
[No book] [19]Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo.
[No book] [20]Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua.
[No book] [21]Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis.
[No book] [22]Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei.
[No book] [23]Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos,
[No book] [24]et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi,
[No book] [25]et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus:
[No book] [26]et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth,
[No book] [27]et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus,
[No book] [28]et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus,
[No book] [29]et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth,
[No book] [30]Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom.
[No book] [31]Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus
[No book] [32]Anathoth, Nob, Anania,
[No book] [33]Asor, Rama, Gethaim,
[No book] [34]Hadid, Seboim, et Neballat, Lod,
[No book] [35]et Ono valle artificum.
[No book] [36]Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin.
Translation: James Murdock, D. D. (1852)
Source: aramaicnewtestament.org
Source: unbound.biola.edu
Top