|
[1]Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem: reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. |
[No book] |
[2]Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. |
[No book] |
[3]Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. |
[No book] |
[4]Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin: de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel: de filiis Phares, |
[No book] |
[5]Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis: |
[No book] |
[6]omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. |
[No book] |
[7]Hi sunt autem filii Benjamin: Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, |
[No book] |
[8]et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, |
[No book] |
[9]et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. |
[No book] |
[10]Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin, |
[No book] |
[11]Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, |
[No book] |
[12]et fratres eorum facientes opera templi: octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, |
[No book] |
[13]et fratres ejus principes patrum: ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, |
[No book] |
[14]et fratres eorum potentes nimis: centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. |
[No book] |
[15]Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, |
[No book] |
[16]et Sabathai et Jozabed, super omnia opera, quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. |
[No book] |
[17]Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun: |
[No book] |
[18]omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. |
[No book] |
[19]Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia: centum septuaginta duo. |
[No book] |
[20]Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. |
[No book] |
[21]Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis. |
[No book] |
[22]Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. |
[No book] |
[23]Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, |
[No book] |
[24]et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, |
[No book] |
[25]et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus: et in Dibon, et in filiabus ejus: et in Cabseel, et in viculis ejus: |
[No book] |
[26]et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, |
[No book] |
[27]et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus, |
[No book] |
[28]et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, |
[No book] |
[29]et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, |
[No book] |
[30]Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. |
[No book] |
[31]Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus |
[No book] |
[32]Anathoth, Nob, Anania, |
[No book] |
[33]Asor, Rama, Gethaim, |
[No book] |
[34]Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, |
[No book] |
[35]et Ono valle artificum. |
[No book] |
[36]Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin. |
[No book] |