«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
[1]Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas: [No book]
[2]præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), [No book]
[3]et dixi eis: Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. [No book]
[4]Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. [No book]
[5]Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. [No book]
[6]Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem, et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. [No book]
[7]Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israël: [No book]
[8]filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo: [No book]
[9]filii Saphatia, trecenti septuaginta duo: [No book]
[10]filii Area, sexcenti quinquaginta duo: [No book]
[11]filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo: [No book]
[12]filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor: [No book]
[13]filii Zethua, octingenti quadraginta quinque: [No book]
[14]filii Zachai, septingenti sexaginta: [No book]
[15]filii Bannui, sexcenti quadraginta octo: [No book]
[16]filii Bebai, sexcenti viginti octo: [No book]
[17]filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo: [No book]
[18]filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem: [No book]
[19]filii Beguai, duo millia sexaginta septem: [No book]
[20]filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque: [No book]
[21]filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo: [No book]
[22]filii Hasem, trecenti viginti octo: [No book]
[23]filii Besai, trecenti viginti quatuor: [No book]
[24]filii Hareph, centum duodecim: [No book]
[25]filii Gabaon, nonaginta quinque: [No book]
[26]filii Bethlehem, et Netupha, centum octoginta octo. [No book]
[27]Viri Anathoth, centum viginti octo. [No book]
[28]Viri Bethazmoth, quadraginta duo. [No book]
[29]Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. [No book]
[30]Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. [No book]
[31]Viri Machmas, centum viginti duo. [No book]
[32]Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. [No book]
[33]Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. [No book]
[34]Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. [No book]
[35]Filii Harem, trecenti viginti. [No book]
[36]Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. [No book]
[37]Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. [No book]
[38]Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. [No book]
[39]Sacerdotes: filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. [No book]
[40]Filii Emmer, mille quinquaginta duo. [No book]
[41]Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. [No book]
[42]Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ: [No book]
[43]filii Josue et Cedmihel filiorum. [No book]
[44]Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores: [No book]
[45]filii Asaph, centum quadraginta octo. [No book]
[46]Janitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum triginta octo. [No book]
[47]Nathinæi: filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, [No book]
[48]filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, [No book]
[49]filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, [No book]
[50]filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, [No book]
[51]filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, [No book]
[52]filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, [No book]
[53]filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, [No book]
[54]filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, [No book]
[55]filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, [No book]
[56]filii Nasia, filii Hatipha, [No book]
[57]filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, [No book]
[58]filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, [No book]
[59]filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. [No book]
[60]Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. [No book]
[61]Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, [No book]
[62]filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. [No book]
[63]Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum. [No book]
[64]Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et ejecti sunt de sacerdotio. [No book]
[65]Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. [No book]
[66]Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, [No book]
[67]absque servis, et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. [No book]
[68]Equi eorum, septingenti triginta sex: muli eorum, ducenti quadraginta quinque: [No book]
[69]cameli eorum, quadringenti triginta quinque: asini, sex millia septingenti viginti. [No book]
[70]Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. [No book]
[71]Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. [No book]
[72]Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. [No book]
[73]Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël in civitatibus suis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Top