[1]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
[2]Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra.
[3]Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fœderis.
[4]Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël.
[5]Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam.
[6]In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem.
[7]Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt.
[8]Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis: eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris.
[9]Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
[10]Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester.
[11]Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fœderis:
[12]profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
[13]Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi.
[14]Filii Juda per turmas suas: quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab.
[15]In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar.
[16]In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
[17]Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
[18]Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum: quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
[19]In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
[20]Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel.
[21]Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum.
[22]Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
[23]In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
[24]Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis.
[25]Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
[26]In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran.
[27]Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
[28]Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur.
[29]Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo: Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis: veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli.
[30]Cui ille respondit: Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum.
[31]Et ille: Noli, inquit, nos relinquere: tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster.
[32]Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi.
[33]Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fœderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum.
[34]Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent.
[35]Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua.
[36]Cum autem deponeretur, aiebat: Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël.
|