[1]Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. [2]Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens: [3]Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus. [4]Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina. [5]De tribu Ruben, Sammua filium Zechur. [6]De tribu Simeon, Saphat filium Huri. [7]De tribu Juda, Caleb filium Jephone. [8]De tribu Issachar, Igal filium Joseph. [9]De tribu Ephraim, Osee filium Nun. [10]De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu. [11]De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi. [12]De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi. [13]De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli. [14]De tribu Aser, Sthur filium Michaël. [15]De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi. [16]De tribu Gad, Guel filium Machi. [17]Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram: vocavitque Osee filium Nun, Josue. [18]Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos: Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes, [19]considerate terram, qualis sit: et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus: si pauci numero an plures: [20]ipsa terra, bona an mala: urbes quales, muratæ an absque muris: [21]humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt. [22]Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath. [23]Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac: nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est. [24]Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt: [25]qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël. [26]Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, [27]venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ: [28]et narraverunt, dicentes: Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest: [29]sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi. [30]Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis: Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis. [31]Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam. [32]Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est. [33]Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est. [34]Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo: quibus comparati, quasi locustæ videbamur.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top