[1]Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens:
[2]Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
[3]Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui: eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
[4]Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
[5]Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
[6]Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
[7]In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
[8]Omnis de stirpe ejus exercitus pugnatorum, quinquaginta septem millia quadringenti.
[9]Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
[10]In castris filiorum Ruben ad meridianam plagam erit princeps Elisur filius Sedeur.
[11]Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quadraginta sex millia quingenti.
[12]Juxta eum castrametati sunt de tribu Simeon: quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai.
[13]Et cunctus exercitus pugnatorum ejus qui numerati sunt, quinquaginta novem millia trecenti.
[14]In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Duel.
[15]Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta quinque millia sexcenti quinquaginta.
[16]Omnes qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta millia et mille quadringenti quinquaginta per turmas suas: in secundo loco proficiscentur.
[17]Levabitur autem tabernaculum testimonii per officia Levitarum, et turmas eorum: quomodo erigetur, ita et deponetur. Singuli per loca et ordines suos proficiscentur.
[18]Ad occidentalem plagam erunt castra filiorum Ephraim, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud.
[19]Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia quingenti.
[20]Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.
[21]Cunctusque exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, triginta duo millia ducenti.
[22]In tribu filiorum Benjamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis.
[23]Et cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui recensiti sunt, triginta quinque millia quadringenti.
[24]Omnes qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo millia centum per turmas suas: tertii proficiscentur.
[25]Ad aquilonis partem castrametati sunt filii Dan: quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai.
[26]Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti.
[27]Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran.
[28]Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti.
[29]De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan.
[30]Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti.
[31]Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur.
[32]Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta.
[33]Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi.
[34]Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum.
|