«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Westcott/Hort Greek NT (1881)
W/H GNT
[1]Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. [No book]
[2]Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, [No book]
[3]et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, [No book]
[4]dixit ad majores natu Madian: Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. [No book]
[5]Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. [No book]
[6]Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est: si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. [No book]
[7]Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, [No book]
[8]ille respondit: Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum: [No book]
[9]Quid sibi volunt homines isti apud te? [No book]
[10]Respondit: Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, [No book]
[11]dicens: Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ: veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. [No book]
[12]Dixitque Deus ad Balaam: Noli ire cum eis, neque maledicas populo: quia benedictus est. [No book]
[13]Qui mane consurgens dixit ad principes: Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. [No book]
[14]Reversi principes dixerunt ad Balac: Noluit Balaam venire nobiscum. [No book]
[15]Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. [No book]
[16]Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt: Sic dicit Balac filius Sephor: Ne cuncteris venire ad me: [No book]
[17]paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi: veni, et maledic populo isti. [No book]
[18]Respondit Balaam: Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. [No book]
[19]Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. [No book]
[20]Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei: Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis: ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. [No book]
[21]Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. [No book]
[22]Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. [No book]
[23]Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, [No book]
[24]stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. [No book]
[25]Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam: [No book]
[26]et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. [No book]
[27]Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis: qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. [No book]
[28]Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? [No book]
[29]Respondit Balaam: Quia commeruisti, et illusisti mihi: utinam haberem gladium, ut te percuterem ! [No book]
[30]Dixit asina: Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait: Numquam. [No book]
[31]Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. [No book]
[32]Cui angelus: Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria: [No book]
[33]et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. [No book]
[34]Dixit Balaam: Peccavi, nesciens quod tu stares contra me: et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. [No book]
[35]Ait angelus: Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. [No book]
[36]Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. [No book]
[37]Dixitque ad Balaam: Misi nuntios ut vocarent te: cur non statim venisti ad me? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo? [No book]
[38]Cui ille respondit: Ecce adsum: numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo? [No book]
[39]Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. [No book]
[40]Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. [No book]
[41]Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Brooke Foss Westcott (1825–1901), Fenton John Anthony Hort (1828–1892)
Source: www.unboundbible.org

See information...
Top