«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Peshitta NT (Etheridge, 1849)
PesNT(Eth)
[1]Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. [No book]
[2]Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: [No book]
[3]Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. [No book]
[4]Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. [No book]
[5]Qui dixit ad eum: [No book]
[6]Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. [No book]
[7]Ad filios autem Israël loqueris hæc: [No book]
[8]Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. [No book]
[9]Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. [No book]
[10]Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. [No book]
[11]Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. [No book]
[12]Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. [No book]
[13]Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron: [No book]
[14]quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. [No book]
[15]Cui respondit Moyses: [No book]
[16]Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc: [No book]
[17]et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. [No book]
[18]Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. [No book]
[19]Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine: [No book]
[20]et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. [No book]
[21]Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. [No book]
[22]Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. [No book]
[23]Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: J. W. Etheridge (1849)
Source: studybible.info
Top