[1]Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campes tribus Moab supra Jordanem, contra Jericho: [2]Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis [3]urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum: ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis: [4]quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. [5]Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia: ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. [6]De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem: et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, [7]id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. [8]Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur: et qui minus, pauciores: singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. [9]Ait Dominus ad Moysen: [10]Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, [11]decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint: [12]in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. [13]De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur, [14]tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, [15]tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. [16]Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. [17]Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. [18]Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. [19]Propinquus occisi, homicidam interficiet: statim ut apprehenderit eum, interficiet. [20]Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias: [21]aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit: percussor homicidii reus erit: cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. [22]Quod si fortuitu, et absque odio [23]et inimicitiis quidquam horum fecerit, [24]et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata: [25]liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. [26]Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt, [27]fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis: absque noxa erit qui eum occiderit. [28]Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. [29]Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. [30]Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. [31]Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. [32]Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, [33]ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur: nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. [34]Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top