|
[No book] |
[1]Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus: |
[No book] |
[2]obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, |
[No book] |
[3]munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. |
[No book] |
[4]Ait autem Dominus ad Moysen: |
[No book] |
[5]Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. |
[No book] |
[6]Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. |
[No book] |
[7]Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. |
[No book] |
[8]Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. |
[No book] |
[9]Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. |
[No book] |
[10]Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. |
[No book] |
[11]Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. |
[No book] |
[12]Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: |
[No book] |
[13]fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: |
[No book] |
[14]mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: |
[No book] |
[15]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[16]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[17]et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. |
[No book] |
[18]Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, |
[No book] |
[19]acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium: |
[No book] |
[20]mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso: |
[No book] |
[21]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[22]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[23]et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. |
[No book] |
[24]Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, |
[No book] |
[25]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium: |
[No book] |
[26]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[27]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[28]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[29]et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. |
[No book] |
[30]Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, |
[No book] |
[31]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[32]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[33]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[34]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[35]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. |
[No book] |
[36]Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, |
[No book] |
[37]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[38]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[39]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[40]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[41]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. |
[No book] |
[42]Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, |
[No book] |
[43]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[44]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[45]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[46]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[47]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. |
[No book] |
[48]Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, |
[No book] |
[49]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[50]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[51]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[52]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[53]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. |
[No book] |
[54]Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, |
[No book] |
[55]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[56]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[57]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[58]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[59]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. |
[No book] |
[60]Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, |
[No book] |
[61]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[62]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[63]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[64]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[65]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. |
[No book] |
[66]Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, |
[No book] |
[67]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[68]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[69]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[70]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[71]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. |
[No book] |
[72]Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, |
[No book] |
[73]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[74]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[75]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[76]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[77]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. |
[No book] |
[78]Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, |
[No book] |
[79]obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: |
[No book] |
[80]mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: |
[No book] |
[81]bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: |
[No book] |
[82]hircumque pro peccato: |
[No book] |
[83]et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan. |
[No book] |
[84]Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim: |
[No book] |
[85]ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii: |
[No book] |
[86]mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti: |
[No book] |
[87]boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato. |
[No book] |
[88]In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. |
[No book] |
[89]Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. |