|
[1]Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens: |
[No book] |
[2]Faciant filii Israël Phase in tempore suo, |
[No book] |
[3]quartadecima die mensis hujus ad vesperam, juxta omnes cæremonias et justificationes ejus. |
[No book] |
[4]Præcepitque Moyses filiis Israël ut facerent Phase. |
[No book] |
[5]Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël. |
[No book] |
[6]Ecce autem quidam immundi super anima hominis, qui non poterant facere Phase in die illo, accedentes ad Moysen et Aaron, |
[No book] |
[7]dixerunt eis: Immundi sumus super anima hominis: quare fraudamur ut non valeamus oblationem offerre Domino in tempore suo inter filios Israël? |
[No book] |
[8]Quibus respondit Moyses: State ut consulam quid præcipiat Dominus de vobis. |
[No book] |
[9]Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: |
[No book] |
[10]Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino |
[No book] |
[11]in mense secundo, quartadecima die mensis ad vesperam. Cum azymis et lactucis agrestibus comedent illud: |
[No book] |
[12]non relinquent ex eo quippiam usque mane, et os ejus non confringent: omnem ritum Phase observabunt. |
[No book] |
[13]Si quis autem et mundus est, et in itinere non fuit, et tamen non fecit Phase, exterminabitur anima illa de populis suis, quia sacrificium Domino non obtulit tempore suo: peccatum suum ipse portabit. |
[No book] |
[14]Peregrinus quoque et advena si fuerint apud vos, facient Phase Domino juxta cæremonias et justificationes ejus. Præceptum idem erit apud vos tam advenæ quam indigenæ. |
[No book] |
[15]Igitur die qua erectum est tabernaculum, operuit illud nubes. A vespere autem super tentorium erat quasi species ignis usque mane. |
[No book] |
[16]Sic fiebat jugiter: per diem operiebat illud nubes, et per noctem quasi species ignis. |
[No book] |
[17]Cumque ablata fuisset nubes, quæ tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israël: et in loco ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. |
[No book] |
[18]Ad imperium Domini proficiscebantur, et ad imperium illius figebant tabernaculum. Cunctis diebus quibus stabat nubes super tabernaculum, manebant in eodem loco: |
[No book] |
[19]et si evenisset ut multo tempore maneret super illud, erant filii Israël in excubiis Domini, et non proficiscebantur |
[No book] |
[20]quot diebus fuisset nubes super tabernaculum. Ad imperium Domini erigebant tentoria, et ad imperium illius deponebant. |
[No book] |
[21]Si fuisset nubes a vespere usque mane, et statim diluculo tabernaculum reliquisset, proficiscebantur: et si post diem et noctem recessisset, dissipabant tentoria. |
[No book] |
[22]Si vero biduo aut uno mense vel longiori tempore fuisset super tabernaculum, manebant filii Israël in eodem loco, et non proficiscebantur: statim autem ut recessisset, movebant castra. |
[No book] |
[23]Per verbum Domini figebant tentoria, et per verbum illius proficiscebantur: erantque in excubiis Domini juxta imperium ejus per manum Moysi. |
[No book] |