Philemon
Phm
1
   
[1]Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, [2]et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. [3]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [4]Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, [5]audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos: [6]ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. [7]Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua: quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. [8]Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet: [9]propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi: [10]obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, [11]qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, [12]quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe: [13]quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii: [14]sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. [15]Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes: [16]jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi: quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino? [17]Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me: [18]si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. [19]Ego Paulus scripsi mea manu: ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes: [20]ita, frater. Ego te fruar in Domino: refice viscera mea in Domino. [21]Confidens in obedientia tua scripsi tibi: sciens quoniam et super id, quod dico, facies. [22]Simul autem et para mihi hospitium: nam spero per orationes vestras donari me vobis. [23]Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, [24]Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. [25]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top