«
The Septuagint
LXX
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus.
[No book] [2]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[No book] [3]Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
[No book] [4]semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens,
[No book] [5]super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc.
[No book] [6]Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu:
[No book] [7]sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis: eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse.
[No book] [8]Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi.
[No book] [9]Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu:
[No book] [10]ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi,
[No book] [11]repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
[No book] [12]Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii:
[No book] [13]ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus,
[No book] [14]et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui.
[No book] [15]Quidam quidem et propter invidiam et contentionem: quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant:
[No book] [16]quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum.
[No book] [17]Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
[No book] [18]Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
[No book] [19]Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi,
[No book] [20]secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
[No book] [21]Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
[No book] [22]Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
[No book] [23]Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius:
[No book] [24]permanere autem in carne, necessarium propter vos.
[No book] [25]Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei:
[No book] [26]ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
[No book] [27]Tantum digne Evangelio Christi conversamini: ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii:
[No book] [28]et in nullo terreamini ab adversariis: quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo:
[No book] [29]quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini:
[No book] [30]idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me.
Source: sacred-texts.org
Source: unbound.biola.edu
Top