|
[1]Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis: |
[No book] |
[2]implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, |
[No book] |
[3]nihil per contentionem, neque per inanem gloriam: sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, |
[No book] |
[4]non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. |
[No book] |
[5]Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu: |
[No book] |
[6]qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo: |
[No book] |
[7]sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. |
[No book] |
[8]Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. |
[No book] |
[9]Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: |
[No book] |
[10]ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, |
[No book] |
[11]et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. |
[No book] |
[12]Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. |
[No book] |
[13]Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. |
[No book] |
[14]Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus: |
[No book] |
[15]ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ: inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, |
[No book] |
[16]verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. |
[No book] |
[17]Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. |
[No book] |
[18]Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. |
[No book] |
[19]Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. |
[No book] |
[20]Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. |
[No book] |
[21]Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. |
[No book] |
[22]Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. |
[No book] |
[23]Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. |
[No book] |
[24]Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. |
[No book] |
[25]Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos: |
[No book] |
[26]quoniam quidem omnes vos desiderabat: et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. |
[No book] |
[27]Nam et infirmatus est usque ad mortem: sed Deus misertus est ejus: non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. |
[No book] |
[28]Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. |
[No book] |
[29]Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote; |
[No book] |
[30]quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. |
[No book] |