|
[1]Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi. |
[No book] |
[2]Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. |
[No book] |
[3]Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. |
[No book] |
[4]Gaudete in Domino semper: iterum dico gaudete. |
[No book] |
[5]Modestia vestra nota sit omnibus hominibus: Dominus prope est. |
[No book] |
[6]Nihil solliciti sitis: sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. |
[No book] |
[7]Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. |
[No book] |
[8]De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. |
[No book] |
[9]Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobiscum. |
[No book] |
[10]Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis: occupati autem eratis. |
[No book] |
[11]Non quasi propter penuriam dico: ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. |
[No book] |
[12]Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum): et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. |
[No book] |
[13]Omnia possum in eo qui me confortat. |
[No book] |
[14]Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. |
[No book] |
[15]Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli: |
[No book] |
[16]quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. |
[No book] |
[17]Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. |
[No book] |
[18]Habeo autem omnia, et abundo: repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. |
[No book] |
[19]Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. |
[No book] |
[20]Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
[No book] |
[21]Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. |
[No book] |
[22]Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. |
[No book] |
[23]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |
[No book] |