«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[1]בן חכם מוסר אב ולץ לא־שמע גערה [1]Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.
[2]מפרי פי־איש יאכל טוב ונפש בגדים חמס [2]De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.
[3]נצר פיו שמר נפשו פשק שפתיו מחתה־לו [3]Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
[4]מתאוה ואין נפשו עצל ונפש חרצים תדשן [4]Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
[5]דבר־שקר ישנא צדיק ורשע יבאיש ויחפיר [5]Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
[6]צדקה תצר תם־דרך ורשעה תסלף חטאת [6]Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.
[7]יש מתעשר ואין כל מתרושש והון רב [7]Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
[8]כפר נפש־איש עשרו ורש לא־שמע גערה [8]Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
[9]אור־צדיקים ישמח ונר רשעים ידעך [9]Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.
[10]רק־בזדון יתן מצה ואת־נועצים חכמה [10]Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
[11]הון מהבל ימעט וקבץ על־יד ירבה [11]Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
[12]תוחלת ממשכה מחלה־לב ועץ חיים תאוה באה [12]Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.
[13]בז לדבר יחבל לו וירא מצוה הוא ישלם [13]Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.
[14]תורת חכם מקור חיים לסור ממקשי מות [14]Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
[15]שכל־טוב יתן־חן ודרך בגדים איתן [15]Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
[16]כל־ערום יעשה בדעת וכסיל יפרש אולת [16]Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.
[17]מלאך רשע יפל ברע וציר אמונים מרפא [17]Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
[18]ריש וקלון פורע מוסר ושמר תוכחת יכבד [18]Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
[19]תאוה נהיה תערב לנפש ותועבת כסילים סור מרע [19]Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
[20]הלוך [Q: הולך] את־חכמים וחכם [Q: יחכם] ורעה כסילים ירוע [20]Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.
[21]חטאים תרדף רעה ואת־צדיקים ישלם־טוב [21]Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
[22]טוב־ינחיל בני־בנים וצפון לצדיק חיל חוטא [22]Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
[23]רב־אכל ניר ראשים ויש נספה בלא משפט [23]Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
[24]חושך שבטו שונא בנו ואהבו שחרו מוסר [24]Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
[25]צדיק־אכל לשבע נפשו ובטן רשעים תחסר [25]Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top