|
[No book] |
[1]Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur. |
[No book] |
[2]De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua. |
[No book] |
[3]Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. |
[No book] |
[4]Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. |
[No book] |
[5]Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. |
[No book] |
[6]Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. |
[No book] |
[7]Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. |
[No book] |
[8]Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. |
[No book] |
[9]Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur. |
[No book] |
[10]Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. |
[No book] |
[11]Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. |
[No book] |
[12]Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens. |
[No book] |
[13]Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur. |
[No book] |
[14]Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. |
[No book] |
[15]Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. |
[No book] |
[16]Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam. |
[No book] |
[17]Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas. |
[No book] |
[18]Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. |
[No book] |
[19]Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. |
[No book] |
[20]Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur. |
[No book] |
[21]Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. |
[No book] |
[22]Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. |
[No book] |
[23]Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. |
[No book] |
[24]Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. |
[No book] |
[25]Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis. |