[1]Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur.[2]De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua.[3]Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.[4]Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.[5]Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.[6]Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.[7]Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.[8]Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.[9]Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur.[10]Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.[11]Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.[12]Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.[13]Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur.[14]Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.[15]Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.[16]Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam.[17]Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas.[18]Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.[19]Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.[20]Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.[21]Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.[22]Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.[23]Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.[24]Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.[25]Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.