[1]Hominis est animam præparare, et Domini gubernare linguam. [2]Omnes viæ hominis patent oculis ejus; spirituum ponderator est Dominus. [3]Revela Domino opera tua, et dirigentur cogitationes tuæ. [4]Universa propter semetipsum operatus est Dominus; impium quoque ad diem malum. [5]Abominatio Domini est omnis arrogans; etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens. Initium viæ bonæ facere justitiam; accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias. [6]Misericordia et veritate redimitur iniquitas, et in timore Domini declinatur a malo. [7]Cum placuerint Domino viæ hominis, inimicos quoque ejus convertet ad pacem. [8]Melius est parum cum justitia, quam multi fructus cum iniquitate. [9]Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus ejus. [10]Divinatio in labiis regis; in judicio non errabit os ejus. [11]Pondus et statera judicia Domini sunt, et opera ejus omnes lapides sacculi. [12]Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium. [13]Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. [14]Indignatio regis nuntii mortis, et vir sapiens placabit eam. [15]In hilaritate vultus regis vita, et clementia ejus quasi imber serotinus. [16]Posside sapientiam, quia auro melior est, et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento. [17]Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam. [18]Contritionem præcedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. [19]Melius est humiliari cum mitibus, quam dividere spolia cum superbis. [20]Eruditus in verbo reperiet bona, et qui sperat in Domino beatus est. [21]Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet. [22]Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas. [23]Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam. [24]Favus mellis composita verba; dulcedo animæ sanitas ossium. [25]Est via quæ videtur homini recta, et novissima ejus ducunt ad mortem. [26]Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum. [27]Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit. [28]Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. [29]Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. [30]Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. [31]Corona dignitatis senectus, quæ in viis justitiæ reperietur. [32]Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium. [33]Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top