[1]Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam dives torquens labia sua, et insipiens. [2]Ubi non est scientia animæ, non est bonum, et qui festinus est pedibus offendet. [3]Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. [4]Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. [5]Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. [6]Multi colunt personam potentis, et amici sunt dona tribuentis. [7]Fratres hominis pauperis oderunt eum; insuper et amici procul recesserunt ab eo. Qui tantum verba sectatur nihil habebit; [8]qui autem possessor est mentis diligit animam suam, et custos prudentiæ inveniet bona. [9]Falsus testis non erit impunitus, et qui loquitur mendacia peribit. [10]Non decent stultum deliciæ, nec servum dominari principibus. [11]Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. [12]Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus. [13]Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. [14]Domus et divitiæ dantur a parentibus; a Domino autem proprie uxor prudens. [15]Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. [16]Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur. [17]Fœneratur Domino qui miseretur pauperis, et vicissitudinem suam reddet ei. [18]Erudi filium tuum; ne desperes: ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam. [19]Qui impatiens est sustinebit damnum, et cum rapuerit, aliud apponet. [20]Audi consilium, et suscipe disciplinam, ut sis sapiens in novissimis tuis. [21]Multæ cogitationes in corde viri; voluntas autem Domini permanebit. [22]Homo indigens misericors est, et melior est pauper quam vir mendax. [23]Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima. [24]Abscondit piger manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam. [25]Pestilente flagellato stultus sapientior erit; si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam. [26]Qui affligit patrem, et fugat matrem, ignominiosus est et infelix. [27]Non cesses, fili, audire doctrinam, nec ignores sermones scientiæ. [28]Testis iniquus deridet judicium, et os impiorum devorat iniquitatem. [29]Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top