[1]Fili mi, si susceperis sermones meos, et mandata mea absconderis penes te: [2]ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. [3]Si enim sapientiam invocaveris, et inclinaveris cor tuum prudentiæ; [4]si quæsieris eam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam: [5]tunc intelliges timorem Domini, et scientiam Dei invenies, [6]quia Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. [7]Custodiet rectorum salutem, et proteget gradientes simpliciter, [8]servans semitas justitiæ, et vias sanctorum custodiens. [9]Tunc intelliges justitiam, et judicium, et æquitatem, et omnem semitam bonam. [10]Si intraverit sapientia cor tuum, et scientia animæ tuæ placuerit, [11]consilium custodiet te, et prudentia servabit te; [12]ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; [13]qui relinquunt iter rectum, et ambulant per vias tenebrosas; [14]qui lætantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis; [15]quorum viæ perversæ sunt, et infames gressus eorum. [16]Ut eruaris a muliere aliena, et ab extranea quæ mollit sermones suos, [17]et relinquit ducem pubertatis suæ, [18]et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius. [19]Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur, nec apprehendent semitas vitæ. [20]Ut ambules in via bona, et cales justorum custodias: [21]qui enim recti sunt habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea; [22]impii vero de terra perdentur, et qui inique agunt auferentur ex ea.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top