«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Epistle of Polycarp to the Church at Phillipians
PolyPhl
[1]Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens. [No book]
[2]Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam. [No book]
[3]Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis. [No book]
[4]Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. [No book]
[5]Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud. [No book]
[6]Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? [No book]
[7]Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet. [No book]
[8]Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. [No book]
[9]Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato? [No book]
[10]Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum. [No book]
[11]Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus. [No book]
[12]Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque. [No book]
[13]Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat; aperi oculos tuos, et saturare panibus. [No book]
[14]Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur. [No book]
[15]Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ. [No book]
[16]Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo. [No book]
[17]Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo. [No book]
[18]Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella. [No book]
[19]Ei qui revelat mysteria et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis. [No book]
[20]Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris, [No book]
[21]hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. [No book]
[22]Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te. [No book]
[23]Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona. [No book]
[24]A Domino diriguntur gressus viri; quis autem hominum intelligere potest viam suam? [No book]
[25]Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. [No book]
[26]Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. [No book]
[27]Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris. [No book]
[28]Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus. [No book]
[29]Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities. [No book]
[30]Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top