[1]Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini; quocumque voluerit inclinabit illud. [2]Omnis via viri recta sibi videtur, appendit autem corda Dominus. [3]Facere misericordiam et judicium magis placet Domino quam victimæ. [4]Exaltatio oculorum est dilatatio cordis; lucerna impiorum peccatum. [5]Cogitationes robusti semper in abundantia, omnis autem piger semper in egestate est. [6]Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est, et impingetur ad laqueos mortis. [7]Rapinæ impiorum detrahent eos, quia noluerunt facere judicium. [8]Perversa via viri aliena est; qui autem mundus est, rectum opus ejus. [9]Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa, et in domo communi. [10]Anima impii desiderat malum: non miserebitur proximo suo. [11]Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus, et si sectetur sapientem, sumet scientiam. [12]Excogitat justus de domo impii, ut detrahat impios a malo. [13]Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. [14]Munus absconditum extinguit iras, et donum in sinu indignationem maximam. [15]Gaudium justo est facere judicium, et pavor operantibus iniquitatem. [16]Vir qui erraverit a via doctrinæ in cœtu gigantum commorabitur. [17]Qui diligit epulas in egestate erit; qui amat vinum et pinguia non ditabitur. [18]Pro justo datur impius, et pro rectis iniquus. [19]Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. [20]Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi: et imprudens homo dissipabit illud. [21]Qui sequitur justitiam et misericordiam inveniet vitam, justitiam, et gloriam. [22]Civitatem fortium ascendit sapiens, et destruxit robur fiduciæ ejus. [23]Qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis animam suam. [24]Superbus et arrogans vocatur indoctus, qui in ira operatur superbiam. [25]Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari. [26]Tota die concupiscit et desiderat; qui autem justus est tribuet, et non cessabit. [27]Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere. [28]Testis mendax peribit; vir obediens loquetur victoriam. [29]Vir impius procaciter obfirmat vultum suum; qui autem rectus est corrigit viam suam. [30]Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. [31]Equus paratur ad diem belli; Dominus autem salutem tribuit.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top