«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Gospel of Barnabas
GspBar
[1]Quando sederis ut comedas cum principe, diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam. [No book]
[2]Et statue cultrum in gutture tuo; si tamen habes in potestate animam tuam. [No book]
[3]Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. [No book]
[4]Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ ponde modum. [No book]
[5]Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ et volabunt in cælum. [No book]
[6]Ne comedas cum homine invido, et ne desideres cibos ejus; [No book]
[7]quoniam in similitudinem arioli et conjectoris, æstimat quod ignorat. Comede et bibe, dicet tibi; et mens ejus non est tecum. [No book]
[8]Cibos, quos comederas evomes, et perdes pulchros sermones tuos. [No book]
[9]In auribus insipientium ne loquaris, qui despicient doctrinam eloquii tui. [No book]
[10]Ne attingas parvulorum terminos, et agrum pupillorum ne introëas: [No book]
[11]propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum. [No book]
[12]Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ. [No book]
[13]Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur. [No book]
[14]Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis. [No book]
[15]Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum; [No book]
[16]et exsultabunt renes mei, cum locuta fuerint rectum labia tua. [No book]
[17]Non æmuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die; [No book]
[18]quia habebis spem in novissimo, et præstolatio tua non auferetur. [No book]
[19]Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum. [No book]
[20]Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt; [No book]
[21]quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur, et vestietur pannis dormitatio. [No book]
[22]Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua. [No book]
[23]Veritatem eme, et noli vendere sapientiam, et doctrinam, et intelligentiam. [No book]
[24]Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit lætabitur in eo. [No book]
[25]Gaudeat pater tuus et mater tua, et exsultet quæ genuit te. [No book]
[26]Præbe, fili mi, cor tuum mihi, et oculi tui vias meas custodiant. [No book]
[27]Fovea enim profunda est meretrix, et puteus angustus aliena. [No book]
[28]Insidiatur in via quasi latro, et quos incautos viderit interficiet. [No book]
[29]Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? [No book]
[30]nonne his qui commorantur in vino, et student calicibus epotandis? [No book]
[31]Ne intuearis vinum quando flavescit, cum splenduerit in vitro color ejus: ingreditur blande, [No book]
[32]sed in novissimo mordebit ut coluber, et sicut regulus venena diffundet. [No book]
[33]Oculi tui videbunt extraneas, et cor tuum loquetur perversa. [No book]
[34]Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. [No book]
[35]Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam? [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top