«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Book of Jubilees (Charles, 1913)
Jub(Char)
[1]Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis; [No book]
[2]quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. [No book]
[3]Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. [No book]
[4]In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. [No book]
[5]Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus; [No book]
[6]quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. [No book]
[7]Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. [No book]
[8]Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: [No book]
[9]cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. [No book]
[10]Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. [No book]
[11]Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. [No book]
[12]Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. [No book]
[13]Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. [No book]
[14]Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. [No book]
[15]Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. [No book]
[16]Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. [No book]
[17]Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: [No book]
[18]ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. [No book]
[19]Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios; [No book]
[20]quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. [No book]
[21]Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis; [No book]
[22]quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? [No book]
[23]Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. [No book]
[24]Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. [No book]
[25]Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. [No book]
[26]Labia deosculabitur qui recta verba respondet. [No book]
[27]Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. [No book]
[28]Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. [No book]
[29]Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum. [No book]
[30]Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: [No book]
[31]et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. [No book]
[32]Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. [No book]
[33]Parum, inquam, dormies; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas: [No book]
[34]et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: ccel.org
Top