|
[1]Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. |
[No book] |
[2]Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. |
[No book] |
[3]Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. |
[No book] |
[4]Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. |
[No book] |
[5]Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. |
[No book] |
[6]Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. |
[No book] |
[7]Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. |
[No book] |
[8]Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. |
[No book] |
[9]Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: |
[No book] |
[10]ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. |
[No book] |
[11]Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. |
[No book] |
[12]Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem. |
[No book] |
[13]Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. |
[No book] |
[14]Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. |
[No book] |
[15]Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. |
[No book] |
[16]Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud. |
[No book] |
[17]Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. |
[No book] |
[18]Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. |
[No book] |
[19]Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, |
[No book] |
[20]et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. |
[No book] |
[21]Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: |
[No book] |
[22]prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. |
[No book] |
[23]Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. |
[No book] |
[24]Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi. |
[No book] |
[25]Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. |
[No book] |
[26]Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. |
[No book] |
[27]Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. |
[No book] |
[28]Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. |
[No book] |