«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Epistle to the Laodiceans (Latin)
Lao[LA]
[1]Viro qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus ei superveniet interitus, et eum sanitas non sequetur. [No book]
[2]In multiplicatione justorum lætabitur vulgus; cum impii sumpserint principatum, gemet populus. [No book]
[3]Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum; qui autem nutrit scorta perdet substantiam. [No book]
[4]Rex justus erigit terram; vir avarus destruet eam. [No book]
[5]Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo rete expandit gressibus ejus. [No book]
[6]Peccantem virum iniquum involvet laqueus, et justus laudabit atque gaudebit. [No book]
[7]Novit justus causam pauperum; impius ignorat scientiam. [No book]
[8]Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem. [No book]
[9]Vir sapiens si cum stulto contenderit, sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem. [No book]
[10]Viri sanguinem oderunt simplicem; justi autem quærunt animam ejus. [No book]
[11]Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. [No book]
[12]Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. [No book]
[13]Pauper et creditor obviaverunt sibi: utriusque illuminator est Dominus. [No book]
[14]Rex qui judicat in veritate pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur. [No book]
[15]Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam. [No book]
[16]In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. [No book]
[17]Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ. [No book]
[18]Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. [No book]
[19]Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. [No book]
[20]Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est quam illius correptio. [No book]
[21]Qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea sentiet eum contumacem. [No book]
[22]Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. [No book]
[23]Superbum sequitur humilitas, et humilem spiritu suscipiet gloria. [No book]
[24]Qui cum fure participat odit animam suam; adjurantem audit, et non indicat. [No book]
[25]Qui timet hominem cito corruet; qui sperat in Domino sublevabitur. [No book]
[26]Multi requirunt faciem principis, et judicium a Domino egreditur singulorum. [No book]
[27]Abominantur justi virum impium, et abominantur impii eos qui in recta sunt via. Verbum custodiens filius extra perditionem erit. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top