«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Proverbs
Pro
31
   
[1]דברי למואל מלך משא אשר־יסרתו אמו [1]Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua.
[2]מה־ברי ומה־בר־בטני ומה בר־נדרי [2]Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum?
[3]אל־תתן לנשים חילך ודרכיך למחות מלכין [3]Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges.
[4]אל למלכים למואל־אל למלכים שתו־יין ולרוזנים או [Q: אי] שכר [4]Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas;
[5]פן־ישתה וישכח מחקק וישנה דין כל־בני־עני [5]et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis.
[6]תנו־שכר לאובד ויין למרי נפש [6]Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo.
[7]ישתה וישכח רישו ועמלו לא יזכר־עוד [7]Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
[8]פתח־פיך לאלם אל־דין כל־בני חלוף [8]Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt.
[9]פתח־פיך שפט־צדק ודין עני ואביון [9]Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.
[10]אשת־חיל מי ימצא ורחק מפנינים מכרה [10]Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus.
[11]בטח בה לב בעלה ושלל לא יחסר [11]Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit.
[12]גמלתהו טוב ולא־רע כל ימי חייה [12]Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ.
[13]דרשה צמר ופשתים ותעש בחפץ כפיה [13]Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum.
[14]היתה כאניות סוחר ממרחק תביא לחמה [14]Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum.
[15]ותקם בעוד לילה־ותתן טרף לביתה וחק לנערתיה [15]Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis.
[16]זממה שדה ותקחהו מפרי כפיה נטע [Q: נטעה] כרם [16]Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam.
[17]חגרה בעוז מתניה ותאמץ זרועתיה [17]Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum.
[18]טעמה כי־טוב סחרה לא־יכבה בליל [Q: בלילה] נרה [18]Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus.
[19]ידיה שלחה בכישור וכפיה תמכו פלך [19]Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum.
[20]כפה פרשה לעני וידיה שלחה לאביון [20]Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem.
[21]לא־תירא לביתה משלג כי כל־ביתה לבש שנים [21]Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus.
[22]מרבדים עשתה־לה שש וארגמן לבושה [22]Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus.
[23]נודע בשערים בעלה בשבתו עם־זקני־ארץ [23]Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ.
[24]סדין עשתה ותמכר וחגור נתנה לכנעני [24]Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo.
[25]עז־והדר לבושה ותשחק ליום אחרון [25]Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo.
[26]פיה פתחה בחכמה ותורת חסד על־לשונה [26]Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus.
[27]צופיה הילכות [Q: הליכות] ביתה ולחם עצלות לא תאכל [27]Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit.
[28]קמו בניה ויאשרוה בעלה ויהללה [28]Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam.
[29]רבות בנות עשו חיל ואת עלית על־כלנה [29]Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas.
[30]שקר החן והבל היפי אשה יראת־יהוה היא תתהלל [30]Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur.
[31]תנו־לה מפרי ידיה ויהללוה בשערים מעשיה [31]Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top