|
[1]Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. |
[No book] |
[2]Quid, dilecte mi? quid, dilecte uteri mei? quid, dilecte votorum meorum? |
[No book] |
[3]Ne dederis mulieribus substantiam tuam, et divitias tuas ad delendos reges. |
[No book] |
[4]Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; |
[No book] |
[5]et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. |
[No book] |
[6]Date siceram mœrentibus, et vinum his qui amaro sunt animo. |
[No book] |
[7]Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius. |
[No book] |
[8]Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. |
[No book] |
[9]Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem. |
[No book] |
[10]Mulierem fortem quis inveniet? procul et de ultimis finibus pretium ejus. |
[No book] |
[11]Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit. |
[No book] |
[12]Reddet ei bonum, et non malum, omnibus diebus vitæ suæ. |
[No book] |
[13]Quæsivit lanam et linum, et operata est consilia manuum suarum. |
[No book] |
[14]Facta et quasi navis institoris, de longe portans panem suum. |
[No book] |
[15]Et de nocte surrexit, deditque prædam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. |
[No book] |
[16]Consideravit agrum, et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. |
[No book] |
[17]Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. |
[No book] |
[18]Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus; non extinguetur in nocte lucerna ejus. |
[No book] |
[19]Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. |
[No book] |
[20]Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. |
[No book] |
[21]Non timebit domui suæ a frigoribus nivis; omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus. |
[No book] |
[22]Stragulatam vestem fecit sibi; byssus et purpura indumentum ejus. |
[No book] |
[23]Nobilis in portis vir ejus, quando sederit cum senatoribus terræ. |
[No book] |
[24]Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananæo. |
[No book] |
[25]Fortitudo et decor indumentum ejus, et ridebit in die novissimo. |
[No book] |
[26]Os suum aperuit sapientiæ, et lex clementiæ in lingua ejus. |
[No book] |
[27]Consideravit semitas domus suæ, et panem otiosa non comedit. |
[No book] |
[28]Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. |
[No book] |
[29]Multæ filiæ congregaverunt divitias; tu supergressa es universas. |
[No book] |
[30]Fallax gratia, et vana est pulchritudo: mulier timens Dominum, ipsa laudabitur. |
[No book] |
[31]Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera ejus. |
[No book] |