[1]Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam.
[2]Donum bonum tribuam vobis: legem meam ne derelinquatis.
[3]Nam et ego filius fui patris mei, tenellus et unigenitus coram matre mea.
[4]Et docebat me, atque dicebat: Suscipiat verba mea cor tuum; custodi præcepta mea, et vives.
[5]Posside sapientiam, posside prudentiam. Ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei.
[6]Ne dimittas eam, et custodiet te: dilige eam, et conservabit te.
[7]Principium sapientiæ, posside sapientiam; et in omni possessione tua acquire prudentiam.
[8]Arripe illam, et exaltabit te; glorificaberis ab ea cum eam fueris amplexatus.
[9]Dabit capiti tuo augmenta gratiarum, et corona inclyta proteget te.
[10]Audi, fili mi, et suscipe verba mea, ut multiplicentur tibi anni vitæ.
[11]Viam sapientiæ monstrabo tibi; ducam te per semitas æquitatis;
[12]quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, et currens non habebis offendiculum.
[13]Tene disciplinam, ne dimittas eam; custodi illam, quia ipsa est vita tua.
[14]Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
[15]Fuge ab ea, nec transeas per illam; declina, et desere eam.
[16]Non enim dormiunt nisi malefecerint, et rapitur somnus ab eis nisi supplantaverint.
[17]Comedunt panem impietatis, et vinum iniquitatis bibunt.
[18]Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem.
[19]Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruant.
[20]Fili mi, ausculta sermones meos, et ad eloquia mea inclina aurem tuam.
[21]Ne recedant ab oculis tuis, custodi ea in medio cordis tui:
[22]vita enim sunt invenientibus ea, et universæ carni sanitas.
[23]Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit.
[24]Remove a te os pravum, et detrahentia labia sint procul a te.
[25]Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.
[26]Dirige semitam pedibus tuis, et omnes viæ tuæ stabilientur.
[27]Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.
|