«
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam:
[No book] [2]ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris;
[No book] [3]favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus:
[No book] [4]novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps.
[No book] [5]Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
[No book] [6]Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles.
[No book] [7]Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei.
[No book] [8]Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus.
[No book] [9]Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli:
[No book] [10]ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena,
[No book] [11]et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas:
[No book] [12]Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum,
[No book] [13]nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam?
[No book] [14]pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ.
[No book] [15]Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui;
[No book] [16]deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.
[No book] [17]Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui.
[No book] [18]Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ.
[No book] [19]Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter.
[No book] [20]Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius?
[No book] [21]Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat.
[No book] [22]Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur.
[No book] [23]Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Source: unbound.biola.edu
Top