«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Aleppo Codex (~920)
Alep
[1]Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: [1]בני לחכמתי הקשיבה לתבונתי הט־אזנך
[2]ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris; [2]לשמר מזמות ודעת שפתיך ינצרו
[3]favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: [3]כי נפת תטפנה שפתי זרה וחלק משמן חכה
[4]novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. [4]ואחריתה מרה כלענה חדה כחרב פיות
[5]Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. [5]רגליה ירדות מות שאול צעדיה יתמכו
[6]Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. [6]ארח חיים פן־תפלס נעו מעגלתיה לא תדע
[7]Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei. [7]ועתה בנים שמעו־לי ואל־תסורו מאמרי־פי
[8]Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. [8]הרחק מעליה דרכך ואל־תקרב אל־פתח ביתה
[9]Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: [9]פן־תתן לאחרים הודך ושנתיך לאכזרי
[10]ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, [10]פן־ישבעו זרים כחך ועצביך בבית נכרי
[11]et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: [11]ונהמת באחריתך בכלות בשרך ושארך
[12]Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, [12]ואמרת־איך שנאתי מוסר ותוכחת נאץ לבי
[13]nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? [13]ולא־שמעתי בקול מורי ולמלמדי לא־הטיתי אזני
[14]pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. [14]כמעט הייתי בכל־רע בתוך קהל ועדה
[15]Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; [15]שתה־מים מבורך ונזלים מתוך בארך
[16]deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. [16]יפוצו מעינתיך חוצה ברחבות פלגי־מים
[17]Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. [17]יהיו־לך לבדך ואין לזרים אתך
[18]Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. [18]יהי־מקורך ברוך ושמח מאשת נעורך
[19]Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. [19]אילת אהבים ויעלת־חן דדיה ירוך בכל־עת באהבתה תשגה תמיד
[20]Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? [20]ולמה תשגה בני בזרה ותחבק חק נכריה
[21]Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. [21]כי נכח עיני יהוה־דרכי־איש וכל־מעגלתיו מפלס
[22]Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. [22]עוונתיו־ילכדנו את־הרשע ובחבלי חטאתו יתמך
[23]Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. [23]הוא־ימות באין מוסר וברב אולתו ישגה
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top