|
[1]Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: |
[No book] |
[2]ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent. Ne attendas fallaciæ mulieris; |
[No book] |
[3]favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur ejus: |
[No book] |
[4]novissima autem illius amara quasi absinthium, et acuta quasi gladius biceps. |
[No book] |
[5]Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant. |
[No book] |
[6]Per semitam vitæ non ambulant; vagi sunt gressus ejus et investigabiles. |
[No book] |
[7]Nunc ergo, fili mi, audi, et ne recedas a verbis oris mei. |
[No book] |
[8]Longe fac ab ea viam tuam, et ne appropinques foribus domus ejus. |
[No book] |
[9]Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli: |
[No book] |
[10]ne forte implentur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, |
[No book] |
[11]et gemas in novissimis, quando consumseris carnes tuas et corpus tuum, et dicas: |
[No book] |
[12]Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, |
[No book] |
[13]nec audivi vocem docentium me, et magistris non inclinavi aurem meam? |
[No book] |
[14]pene fui in omni malo, in medio ecclesiæ et synagogæ. |
[No book] |
[15]Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; |
[No book] |
[16]deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. |
[No book] |
[17]Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui. |
[No book] |
[18]Sit vena tua benedicta, et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ. |
[No book] |
[19]Cerva carissima, et gratissimus hinnulus: ubera ejus inebrient te in omni tempore, in amore ejus delectare jugiter. |
[No book] |
[20]Quare seduceris, fili mi, ab aliena, et foveris in sinu alterius? |
[No book] |
[21]Respicit Dominus vias hominis, et omnes gressus ejus considerat. |
[No book] |
[22]Iniquitates suas capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. |
[No book] |
[23]Ipse morietur, quia non habuit disciplinam, et in multitudine stultitiæ suæ decipietur. |
[No book] |