|
[1]Alleluja. Confitemini Domino, et invocate nomen ejus; annuntiate inter gentes opera ejus. |
[No book] |
[2]Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. |
[No book] |
[3]Laudamini in nomine sancto ejus; lætetur cor quærentium Dominum. |
[No book] |
[4]Quærite Dominum, et confirmamini; quærite faciem ejus semper. |
[No book] |
[5]Mementote mirabilium ejus quæ fecit, prodigia ejus, et judicia oris ejus. |
[No book] |
[6]Semen Abraham, servi ejus; filii Jacob, electi ejus. |
[No book] |
[7]Ipse Dominus Deus noster; in universa terra judicia ejus. |
[No book] |
[8]Memor fuit in sæculum testamenti sui; verbi quod mandavit in mille generationes; |
[No book] |
[9]quod disposuit ad Abraham, et juramenti sui ad Isaac; |
[No book] |
[10]et statuit illud Jacob in præceptum, et Israël in testamentum æternum: |
[No book] |
[11]dicens: Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ; |
[No book] |
[12]cum essent numero brevi, paucissimi et incolæ ejus. |
[No book] |
[13]Et pertransierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum. |
[No book] |
[14]Non reliquit hominem nocere eis; et corripuit pro eis reges. |
[No book] |
[15]Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. |
[No book] |
[16]Et vocavit famem super terram; et omne firmamentum panis contrivit. |
[No book] |
[17]Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph. |
[No book] |
[18]Humiliaverunt in compedibus pedes ejus; ferrum pertransiit animam ejus; |
[No book] |
[19]donec veniret verbum ejus, eloquium Domini inflammavit eum. |
[No book] |
[20]Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum. |
[No book] |
[21]Constituit eum dominum domus suæ, et principem omnis possessionis suæ; |
[No book] |
[22]ut erudiret principes ejus sicut semetipsum, et senes ejus prudentiam doceret. |
[No book] |
[23]Et intravit Israël in Ægyptum; et Jacob accola fuit in terra Cham. |
[No book] |
[24]Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. |
[No book] |
[25]Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, et dolum facerent in servos ejus. |
[No book] |
[26]Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum. |
[No book] |
[27]Posuit in eis verba signorum suorum, et prodigiorum in terra Cham. |
[No book] |
[28]Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos. |
[No book] |
[29]Convertit aquas eorum in sanguinem, et occidit pisces eorum. |
[No book] |
[30]Edidit terra eorum ranas in penetralibus regum ipsorum. |
[No book] |
[31]Dixit, et venit cœnomyia, et ciniphes in omnibus finibus eorum. |
[No book] |
[32]Posuit pluvias eorum grandinem, ignem comburentem in terra ipsorum. |
[No book] |
[33]Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum, et contrivit lignum finium eorum. |
[No book] |
[34]Dixit, et venit locusta, et bruchus cujus non erat numerus; |
[No book] |
[35]et comedit omne fœnum in terra eorum; et comedit omnem fructum terræ eorum. |
[No book] |
[36]Et percussit omne primogenitum in terra eorum, primitias omnis laboris eorum. |
[No book] |
[37]Et eduxit eos cum argento et auro, et non erat in tribubus eorum infirmus. |
[No book] |
[38]Lætata est Ægyptus in profectione eorum, quia incubuit timor eorum super eos. |
[No book] |
[39]Expandit nubem in protectionem eorum, et ignem ut luceret eis per noctem. |
[No book] |
[40]Petierunt, et venit coturnix, et pane cæli saturavit eos. |
[No book] |
[41]Dirupit petram, et fluxerunt aquæ, abierunt in sicco flumina; |
[No book] |
[42]quoniam memor fuit verbi sancti sui, quod habuit ad Abraham, puerum suum. |
[No book] |
[43]Et eduxit populum suum in exsultatione, et electos suos in lætitia. |
[No book] |
[44]Et dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt: |
[No book] |
[45]ut custodiant justificationes ejus, et legem ejus requirant. |
[No book] |