[1]In finem. Psalmus David.
[2]Deus, laudem meam ne tacueris, quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est.
[3]Locuti sunt adversum me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt me, et expugnaverunt me gratis.
[4]Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi; ego autem orabam.
[5]Et posuerunt adversum me mala pro bonis, et odium pro dilectione mea.
[6]Constitue super eum peccatorem; et diabolus stet a dextris ejus.
[7]Cum judicatur, exeat condemnatus; et oratio ejus fiat in peccatum.
[8]Fiant dies ejus pauci, et episcopatum ejus accipiat alter.
[9]Fiant filii ejus orphani, et uxor ejus vidua.
[10]Nutantes transferantur filii ejus et mendicent, et ejiciantur de habitationibus suis.
[11]Scrutetur fœnerator omnem substantiam ejus, et diripiant alieni labores ejus.
[12]Non sit illi adjutor; nec sit qui misereatur pupillis ejus.
[13]Fiant nati ejus in interitum; in generatione una deleatur nomen ejus.
[14]In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, et peccatum matris ejus non deleatur.
[15]Fiant contra Dominum semper, et dispereat de terra memoria eorum:
[16]pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,
[17]et persecutus est hominem inopem et mendicum, et compunctum corde mortificare.
[18]Et dilexit maledictionem, et veniet ei; et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo. Et induit maledictionem sicut vestimentum; et intravit sicut aqua in interiora ejus, et sicut oleum in ossibus ejus.
[19]Fiat ei sicut vestimentum quo operitur, et sicut zona qua semper præcingitur.
[20]Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum, et qui loquuntur mala adversus animam meam.
[21]Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum, quia suavis est misericordia tua.
[22]Libera me, quia egenus et pauper ego sum, et cor meum conturbatum est intra me.
[23]Sicut umbra cum declinat ablatus sum, et excussus sum sicut locustæ.
[24]Genua mea infirmata sunt a jejunio; et caro mea immutata est propter oleum.
[25]Et ego factus sum opprobrium illis; viderunt me, et moverunt capita sua.
[26]Adjuva me, Domine Deus meus; salvum me fac secundum misericordiam tuam.
[27]Et sciant quia manus tua hæc, et tu, Domine, fecisti eam.
[28]Maledicent illi, et tu benedices; qui insurgunt in me confundantur, servus autem tuus lætabitur.
[29]Induantur qui detrahunt mihi pudore, et operiantur sicut diploide confusione sua.
[30]Confitebor Domino nimis in ore meo, et in medio multorum laudabo eum;
[31]quia astitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam.
|