«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
[1]Canticum graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. [No book]
[2]Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem. [No book]
[3]Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum. [No book]
[4]Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini. [No book]
[5]Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. [No book]
[6]Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te. [No book]
[7]Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. [No book]
[8]Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te. [No book]
[9]Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top