[1]Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat[2]in Jerusalem. Montes in circuitu ejus; et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in sæculum.[3]Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum; ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas,[4]benefac, Domine, bonis, et rectis corde.[5]Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Pax super Israël !